post haec interrogati plerique senatores sententias dixerunt, quas longum est innectere. deinde aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in sententias euntibus, plerisque verbo consentientibus conditum est senatus consultum, itum deinde ad templum, inspecto Libri, proditi versus, lustrata urbs, cantata carmina, Amburbium celebratum, Ambarvalia promissa, atque ita sollemnitas, quae iubebatur, expleta est. Epistula Aureliani de Libris Sibyllinisâ—nam ipsam quoque indidi ad fidem rerum: Miror vos, patres sancti, tamdiu de aperiendis Sibyllinis dubitasse Libris, proinde quasi in Christianorum ecclesia, non in templo deorum omnium tractaretis. agite igitur et castimonia pontificum caerimoniisque sollemnibus iuvate principem necessitate publica laborantem. inspiciantur Libri; si maiores nostros multa finita sunt bella, sic coepta, si quid est sumptuum, datis ad praefectum aerarii litteris decerni iussi, est praeterea vestrae auctoritatis arca publica, quam magis refertam reperio esse quam cupio.