Cum autem Aurelianis vellet omnibus simul facta exercitus sui constipatione concurrere, tanta apud Placentiam clades accepta est ut Romanum paene solveretur imperium, et causa quidem huius periculi perfidia et calliditas barbarici fuit motus. nam cum congredi aperto Marte non possent, in silvas se densissimas contulerunt atque ita nostros vespera incumbente turbarunt. denique nisi divina ope post inspectionem Librorum sacriflciorumque curas monstris quibusdam speciebusque divinis impliciti essent barbari, Romana victoria non fuisset. Finito proelio Marcomannico Aurelianus, ut erat natura ferocior, plenus irarum Romam petiit vindictae cupidus, quam seditionum asperitas suggerebat. incivilius denique usus imperio, vir alias optimus, seditionum auctoribus interemptis cruentius ea quae mollius fuerant curanda compescuit. interfecti sunt enim nonnulli etiam nobiles senatores, cum his leve quiddam et quod contemni a mitiore principe potuisset vel unus vel levis vel vilis testis obiceret. quid multa? magnum illud et quod iam fuerat et quod non frustra speratum est infamiae tristioris ictu contaminavit imperium, timeri coepit princeps optimus, non amari, cum alii dicerent perodiendum sed mala ratione curantem. his actis cum videret posse fieri ut aliquid tale iterum, quale sub Gallieno evenerat, proveniret, adhibito consilio senatus muros urbis Romae dilatavit, nec tamen pomerio addidit eo tempore sed postea, pomerio autem neminem principum licet addere nisi eum qui agri barbarici aliqua parte Romanam rem publicam locupletaverit. addidit autem Augustus, addidit Troianus, addidit Nero, sub quo Pontus Polemoniacus et Alpes Cottiae Romano nomini sunt