De qua pauca saltem libet dicere, meministis enim fuisse in Templo Iovis Optimi Maximi Capitolini pallium breve purpureum lanestre, ad quod cum matronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suas, cineris specie decolorari videbantur ceterae divini comparatione fulgoris. hoc munus rex Persarum ab Indis interioribus sumptum Aureliano dedisse perhibetur, scribens: Sume purpuram, qualis apud nos est. sed hoc falsum fuit. purpurae nec tamen invenire potuerunt, dicitur enim sandyx Indica talem purpuram facere, si curetur.