Sed ut ad incepta redeamus: ingens tamen strepitus militum fuit omnium Zenobiam ad poenam poscentium. sed Aurelianus indignum aestimans mulierem interimi occisis plerisque, quibus auctoribus illa bellum moverat, paraverat, gesserat, triumpho mulierem reservavit, ut populi Romani oculis esset ostentui, grave inter eos qui caesi sunt de Longino philosopho fuisse perhibetur, quo illa magistro usa esse ad Graecas litteras dicitur, quem quidem Aurelianus idcirco dicitur occidisse, quod superbior illa epistula ipsius diceretur dictata consilio, quamvis Syro esset sermone contexta. Pacato igitur oriente in Europam Aurelianus rediit victor atque illic Carporum copias adflixit et, cum illum Carpicum senatus absentem vocasset, mandasse ioco Superest, patres conscripti, ut me etiam Carpisculum vocetis. carpisclum enim genus calciamenti esse satis notum est. quod cognomen deforme videbatur, cum et Gothicus et Sarmaticus et Armeniacus et Parthicus et Adiabenicus iam ille diceretur.