Et causa occidendi eius quae fuerit et quemadmodum sit occisus, ne res tanta lateat, brevi edisseram. Aurelianus, quod negari non potest, severus, truculentus, sanguinarius fuit princeps, hic, cum usque eo severitatem tetendisset, ut et filiam sororis occideret non in magna neque in satis idonea causa, iam primum in odium suorum venit, incidit autem, ut se res fataliter agunt, ut Mnestheum quendam, quem pro notario secretorum habuerat, libertum, ut quidam dicunt, suum, infensiorem sibi minando redderet, quod nescio quid de eo Mnestheus, qui sciret Aurelianum neque frustra minari solere neque, si minaretur, ignoscere, brevem nominum conscripsit mixtis iis quibus Aurelianus vere irascebatur cum iis de quibus nihil asperum cogitabat, addito etiam suo nomine, quo magis fidem faceret ingestae sollicitudinis, ac brevem legit singulis quorum nomina continebat, addens disposuisse Aurelianum eos omnes occidere, illos vero debere suae vitae, si viri sint, subvenire. hi