Hic finis Aureliano fuit, principi necessario magis quam bono. quo interfecto cum esset res prodita, et sepulchrum ingens et templum illi detulerunt ii a quibus interemptus est. sane Mnestheus postea subreptus ad stipitem bestiis obiectus est, quod statuae marmoreae positae in eodem loco utrimque significant, ubi et in columnis divo Aureliano statuae constituae sunt, senatus mortem eius graviter tulit, gravius tamen populus Romanus, qui vulgo dicebat Aurelianum paedagogum esse senatorum, imperavit annis sex minus paucis diebus, ac rebus magnis gestis inter divos relatus est. Quia pertinet ad Aurelianum, id quod in historia relatum est tacere non debui, nam multi ferunt Quintilium, fratrem Claudii, cum in praesidio Italico esset, audita morte Claudii sumpsisse imperium. verum postea, ubi Aurelianum comperit imperare, a toto exercitu eum derelictum 1; cumque contra eum contionaretur nec a militibus audiretur, incisis sibimet venis die vicesimo imperii sui perisse. Quidquid sane scelerum fuit, quidquid malae conscientiae vel artium funestarum, quidquid denique