factionum, Aurelianus toto penitus orbe purgavit, hoc quoque ad rem pertinere arbitror, Vaballathi filii nomine Zenobiam, non Timolai et Herenniani, imperium tenuisse quod tenuit. Fuit sub Aureliano etiam monetariorum bellum Felicissimo rationali auctore, quod acerrime severissimeque compescuit, septem tamen milibus Aurelianus Augustus Ulpio patri, quasi fatale quiddam mihi sit, ut omnia bella quaecumque gessero, omnes motus ingravescant, ita etiam seditio intramurana bellum mihi gravissimum peperit, monetarii auctore Felicissimo, ultimo servorum, cui procurationem fisci mandaveram, rebelles spiritus extulerunt. hi compress i sunt septem milibus