Et quaeritur quidem quae res malos principes faciat; iam primum, mi amice, licentia, deinde rerum copia, amici praeterea improbi, satellites detestanda, eunuchi avarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles et, quod negari non potest, rerum publicarum ignorantia, sed ego a patre meo audivi Diocletianum principem iam privatum dixisse nihil esse difficilius quam bene imperare. colligunt se quattuor vel quinque atque unum consilium ad decipiendum imperatorem capiunt, dicunt quid probandum sit. imperator, qui domi clausus est, vera non novit, cogitur hoc tantum scire quod illi loquuntur, facit iudices quos fieri non oportet, amovet a re publica quos debeat obtinere, quid multa? ut Diocletianus ipse dicebat, bonus, cautus, optimus, venditur imperator. haec Diocletiani verba sunt, quae idcirco inserui ut prudentia tua sciret nihil esse difficilius bono principe.