Et Aurelianum quidem multi neque inter bonos neque inter malos principes ponunt, idcirco quod ei clementia, imperatorum dos Verconnius Herennianus praefectus praetorii Diocletiani teste Asclepiodoto saepe dicebat Diocletianum frequenter dixisse, cum Maximiani asperitatem reprehenderet, Aurelianum magis ducem esse debuisse quam principem, nam eius nimia ferocitas eidem displicebat. Mirabile fortasse videtur quod compertum Diocletiano Asclepiodotus Celsino consiliario suo dixisse perhibetur, sed de hoc posteri iudicabunt, dicebat enim quodam tempore Aurelianum Gallicanas consuluisse Druiadas, sciscitantem utrum apud eius posteros imperium permaneret, cum illas respondisse dixit nullius clarius in re publica nomen quam Claudii posterorum futurum, et est quidem iam Constantius imperator, eiusdem vir sanguinis, cuius puto posteros ad eam gloriam quae a Druiadibus pronuntiata sit pervenire, quod idcirco ego in Aureliani vita constitui quia haec ipsi Aureliano consulenti responsa sunt.