Panibus urbis 2 Romae unciam de Aegyptio vectigali auxit, ut quadam epistula data ad praefectum annonae urbis etiam ipse gloriatur: Aurelianus Augustus Flavio Arabiano praefecto annonae, inter cetera, quibus dis faventibus Romanam rem publicam iuvimus, nihil mihi est magnificentius quam quod additamento unciae omne annonarum urbicarum genus iuvi. quod ut esset perpetuum, navicularios Niliacos apud Aegyptum novos et Romae amnicos posui, Tiberinas exstruxi ripas, vadum alvei tumentis effodi, dis et Perennitati vota constitui, almam Cererem consecravi. nunc tuum est officium, Arabiane iucundissime, elaborare ne meae dispositiones in irritum veniant, neque enim populo Romano saturo quicquam potest esse laetius.