auri tunc libra serici fuit. habuit in animo ut aurum neque in cameras neque in tunicas neque in pelles neque in argentum mitteretur, dicens plus auri esse in rerum natura quam argenti, sed aurum per varios brattearum, filorum et liquationum usus perire, argentum autem in suo usu manere, idem dederat facultatem, ut aureis qui vellent et vasis uterentur et poculis. dedit praeterea potestatem, ut argentatas privati carruchas haberent, cum antea aerata et eburata vehicula fuissent, idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haberent et et ut multum oxypaederotinas. ut fibulas aureas gregarii milites haberent idem primus concessit, cum antea argenteas habuissent. paragaudas vestes ipse primus militibus dedit, cum ante non nisi rectas purpureas