Inter haec mala vitae impudicissimae Alexandrum, quem sibi adoptaverat, a se amoveri iussit, dicens se paenitere adoptionis, mandavitque ad senatum ut Caesaris ei nomen abrogaretur. sed in senatu hoc prodito ingens silentium fuit; si quidem erat optimus iuvenis Alexander, ut postea non esset. erat autem, eidem consobrinus, ut quidam dicunt, a militibus etiam amabatur et senatui acceptus erat et equestri ordini, nec defuit tamen furor usque ad exitum voti pessimi, nam ei percussores inmisit, et hoc quidem modo: ipse secessit ad hortos Spei Veteris, quasi contra novum iuvenem vota concipiens, relicta in Palatio matre et avia et consobrino suo, iussitque ut trucidaretur iuvenis optimus et rei publicae necessarius, misit et ad milites litteras, quibus iussit ut abrogaretur nomen Caesaris Alexandro, misit qui et in Castris statuarum eius titulos luto tegeret, ut fieri solet de tyrannis, misit et ad nutritores eius, quibus imperavit sub praemiorum spe atque honorum, ut eum occiderent quo vellent