modo, vel in balneis vel veneno vel ferro, sed nihil agunt improbi contra innocentes, nam nulla vi quis adduci potuit, ut tantum facinus impleret, cum in ipsum magis conversa sint tela quae parabat aliis, ab iisque sit Sed ubi primum lutati sunt tituli statuarum, milites omnes exarserunt, et pars in Palatium, pars in hortos, in quibus erat Varius, ire tendunt, ut Alexandrum vindicarent hominemque impurum eundemque parricidalis animi tandem a re publica depellerent. et cum in Palatium venissent, Alexandrum cum matre atque avia custoditum diligentissime postea in Castra duxerunt, secuta autem erat illos Symiamira mater Heliogabali pedibus, sollicita filio, inde itum est in hortos, ubi Varius invenitur certamen aurigandi nuntiaretur consobrinus occisus, qui subito militum strepitu exterritus in angulum se condit obiectuque veli cubicularis, quod in introitu erat cubiculi, se texit, missis venissent. Antiochianus igitur e praefectis unus milites qui in hortos venerant sacramenti