Hic ultimus Antoninorum fuit (quamvis cognomine postea Gordianos multi Antoninos putent, qui Antonii dicti sunt, non Antonini) vita, moribus, improbitate ita odibilis, ut eius senatus et nomen eraserit. quem nec ego Antoninum vocassem nisi causa cognitionis, quae cogit plerumque dici ea etiam nomina quae sunt abolita. Occisa est cum eo et mater Symiamira probrosissima mulier et digna filio, cautumque ante omnia post Antoninum Heliogabalum ne umquam mulier senatum ingrederetur, utique inferis eius caput dicaretur de- vovereturque per quem id esset factum. De huius vita multa in litteras missa sunt obscena, quae quia digna memoratu non sunt, ea prodenda censui quae ad luxuriam pertinebant, quorum aliqua privatus, aliqua iam imperator fecisse perhibetur, cum ipse e privatis diceret se Apicium, imperatorum vero