Othonem et Vitellium imitari, nam primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit, quia tunc ex Antonini Marci auctoritate id fieri licebat, qui omnem apparatum imperatorium publice vendiderat, deinde aestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, vitreum alia die, venetum deinceps varie per dies omnes aestivos. primus deinde authepsas argenteas habuit, primus etiam caccabos. vasa deinde centenaria argentea scalpta et nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata. et mastichatum et puleiatum et omnia haec quae nunc luxuria retinet primus invenit. nam rosatum ab aliis acceptum pinearum etiam adtritione odoratius reddidit, denique haec genera poculorum ante Heliogabalum non leguntur. nec erat ei ulla vita nisi exquirere voluptates, primus fecit de piscibus insicia, primus de ostreis et leiostreis et aliis huiusmodi marinis conchis et locustis et cammaris et scillis. stravit et triclinia de rosa et lectos et porticus ac sic deambulavit, idque omni Horum genere, liliis, violis, hyacinthis, et narcissis. hic non nisi unguento nobili aut croco piscinis infectis natavit. nec cubuit in accubitis facile nisi iis quae pilum leporinum haberent aut plumas perdicum subalares, saepe culcitas mutans.