Fertur in euripis vino plenis navales circenses exhibuisse, pallia de oenanthio fudisse et elephantorum quattuor quadrigas in Vaticano agitasse dirutis sepulchris quae obsistebant, iunxisse etiam camelos quaternos ad currus in Circo privato spectaculo. serpentes per Marsicae gentis sacerdotes collegisse fertur, eosque subito ante lucem, ut solet populus ad ludos celebres convenire, effudisse, multos- que adflictos morsu et fuga. usus est aurea omni tunica, usus et purpurea, usus et de gemmis Persica, cum gravari se diceret onere voluptatis, habuit et in calciamentis gemmas, et quidem scalptas. quod risum omnibus movit, quasi possent scalpturae nobilium artificum videri in gemmis, quae pedibus adhaerebant. voluit uti et diademate gemmato, quo pulchrior fieret et magis ad feminarum vultum aptus. quo et usus est domi. fertur et promisisse phoenicem convivis vel pro ea libras auri mille, ita eas dimitteret. singulis amicis natantibus dimisit et iterum cum piscibus implevit, montem nivium in viridiario domus aestate fecit advectis nivibus, ad mare piscem numquam comedit, in longissimis a mari locis omnia marina semper exhibuit, murenarum lactibus et luporum in locis mediterraneis rusticos pavit.