Pisces semper quasi in marina aqua cum colore suo coctos conditura veneta comedit, momentarias de rosato et rosis piscinas exhibuit et lavit lucernis balsamum exhibuit, idem mulieres numquam iteravit praeter uxorem, lupanaria domi amicis, clientibus et servis exhibuit, idem numquam minus centum sestertiis cenavit, hoc est argenti libris triginta, aliquando autem tribus milibus sestertium cenavit, omnibus supputatis quae impendit. cenas vero et Vitellii et Apicii vicit, pisces e vivariis publicam flevit, parasitos ad rotam aquariam ligabat et cum vertigine sub aquas mittebat rursusque in summum revolvebat eosque Ixiones amnicos stravit et saxis Lacedaemoniis ac Porphyreticis plateas in Palatio, quas Antoninianas vocavit. quae saxa usque ad nostram memoriam manserunt, sed nuper eruta et exsecta sunt. constituerat et columnam unam dare ingentem, ad quam ascenderetur intrinsecus, ita ut in summo Heliogabalum deum collocaret, sed tantum saxum non invenit, cum id de Thebaide adferre cogitaret.