Ebrios amicos plerumque claudebat et subito nocte leones et leopardos et ursos exarmatos inmittebat, ita ut expergefacti in cubiculo eodem leones, ursos, pardos cum luce vel, quod est gravius, nocte invenirent, ex quo plerique exanimati sunt. multis vilioribus amicis folles pro accubitis sternebat eosque reflabat prandentibus illis, ita ut plerumque subito sub mensis invenientur prandentes. primus denique invenit sigma in terra sternere, non in lectulis, ut a pedibus utres per pueros ad reflandum spiritum sol- verentur. In mimicis effici ad verum iussit, meretrices a lenonibus cunctis redemit saepe et manumisit. cum inter fabulas privatas sermo esset ortus, quanti herniosi esse possent in urbe Roma, iussit omnes notari eosque ad balneas suas exhiberi etiam honestis, gladiatores ante convivium pugnantes vidit venationes sibi exhibuit, parasitis in secunda mensa saepe ceream cenam, saepe ligneam, saepe eburneam, aliquando fictilem, nonnumquam vel marmoream vel lapideam exhibuit, ita ut omnia illis exhiberentur videnda de diversa materia quae ipse cenabat, cum tantum biberent per singula fercula et manus, quasi comedissent, lavarent.