Quadrigas circensium in tricliniis et in porticibus sibi semper exhibuit pransitans et cenitans, convivas senes agitare cogens, nonnullos honoratos. iam imperator iubebat sibi et decem milia murium exhiberi, mille mustelas, mille sorices. dulciarios et lactarios tales habuit, ut quaecumque coqui de diversis edulibus exhibuissent vel structores vel pomarii, illi modo de dulciis modo de lactariis exhiberent. exhibuit parasitis cenas et de vitreis et nonnumquam tot picta mantelia in mensam mittebat, iis edulibus picta quae adponerentur, quot missus esset habiturus, ita ut de acu aut de textili pictura exhiberentur. nonnumquam tamen et tabulae illis pictae exhibebantur, ita ut quasi omnia illis exhiberentur et tamen fame macerarentur. miscuit gemmas pomis ac floribus, iecit et per fenestram cibos totidem quot exhibuit amicis, iusserat et canonem populi Romani unius anni meretricibus, lenonibus, exsoletis intramuranis dari, extramuranis alio promisso, cum eo tempore iuxta provisionem Severi et Traiani septem annorum canon frumentarius Romae esset.