Canes quaternos ingentes iunxit ad currum et sic est vectatus intra domum regiam idemque privatus in agris suis fecit, processit in publicum et quattuor cervis iunctis ingentibus, iunxit sibi et leones, Matrem magnam se appellans. iunxit et tigres, Liberum sese vocans eodemque habitu agens quo dii pinguntur quos imitabatur. Aegyptios dracunculos Romae habuit, quos illi agathodaemonas vocant, habuit et hippopotamos et crocodillum et rhinocerotem et omnia Aegyptia, quae per naturam sui exhiberi poterant, struthocamelos exhibuit in cenis aliquotiens, dicens praeceptum Iudaeis ut ederent. Illud sane mirum videtur quod dicitur ab eo factum, ut de croco sigma straverit, cum summos viros rogasset ad prandium, pro eorum dignitate se dicens faenum exhibere, transegit et dierum actus noctibus et nocturnos diebus, aestimans hoc inter instrumenta luxuriae, ita ut sero de somno surgeret et salutari inciperet, mane autem dormire inceptaret. amicos admisit