Pinxit se ut cuppedinarium, ut seplasiarium, ut popinarium, ut tabernarium, ut lenonem, idque totum domi semper et exercuit, sescentorum struthionum capita una cena multis mensis exhibuit ad edenda cerebella. exhibuit aliquando et tale convivium ut haberet viginti et duo fercula ingentium epularum, sed per singula lavarent et mulieribus uterentur et ipse et amici cum iure iurando quod efficerent voluptatem, celebravit item tale convivium ut apud amicos singulos singuli missus appararentur, et, cum alter maneret in Capitolio, alter in Palatio, alter super Aggerem, alter in Caelio, alter trans Tiberim, et ut quisque mansisset, tamen per ordinem in eorum domibus singula fercula ederentur, iretur que ad omnium domos, sic unum convivium vix toto die finitum est, cum et lavarent per singula fercula et mulieribus uterentur. Sybariticum missum semper exhibuit ex oleo et garo, quem quo anno Sybaritae reppererunt, et perierunt, dicitur et balneas fecisse multis locis ac semel lavisse atque statim destruxisse, ne ex usu balneas haberet, hoc idem de domibus, de praetoriis, de diaetis