Habuit geminata vehicula et aurata contemptis argentatis et eboratis et aeratis. iunxit et quaternas mulieres pulcherrimas et binas ad pabillum vel ternas et amplius et sic vectatus est, sed plerumque nudus, cum illum nudae traherent. Habuit et hanc consuetudinem, ut octo calvos rogaret ad cenam et item octo luscos et item octo podagrosos, octo surdos, octo nigros, octo longos et octo pingues, cum capi non possent uno sigmate, ut de his omnibus risus citaret. donavit et argentum omne convivis quod habuit in convivio et omnem apparatum poculorum, idque saepius, hydrogarum Romanorum ducum primus publice exhibuit, cum antea militaris mensa esset, quam postea statim Alexander reddidit, proponebat praeterea iis quasi themata, ut iura nova dapibus condiendis invenirent, et cuius placuisset commentum, ei dabat maximum praemium, ita ut sericam vestem donaret, quae tunc et in raritate videbatur et in honore, si ius tamen melius inveniret, semper sane aut inter flores sedit aut inter odores pretiosos, amabat sibi pretia