Ergo cum hibernasset Nicomediae atque omnia sordide ageret inireturque a viris et subigeret, statim milites facti sui paenituit, quod in Macrinum conspiraverant ut hunc principem facerent, atque in consobrinum eiusdem Heliogabali Alexandrum, quem Caesarem senatus Macrino interempto appellaverat, inclina ver e animos, quis enim ferre posset principem per ne beluam quidem talem quisquam ferat? Romae denique nihil egit aliud nisi ut emissarios haberet, qui ei bene vasatos perquirerent eosque ad aulam perducerent, ut eorum conditionibus frui posset, agebat praeterea domi fabulam Paridis ipse Veneris personam subiens, ita ut subito vestes ad pedes defluerent, nudusque una manu ad mammam altera pudendis adhibita ingenicularet, posterioribus eminentibus in subactorem reiectis et oppositis, vultum praeterea eodem quo Venus pingitur schemate figurabat, corpore toto expolitus, eum fructum vitae praecipuum existimans, si dignus atque aptus libidini plurimorum videretur.