Vendidit et honores et dignitates et potestates tam per se quam per omnes servos ac libidinum ministros. in senatum legit sine discrimine aetatis, census, generis pecuniae merito, militaribus etiam praepositum et tribunatibus et legationibus et ducatibus venditis, etiam procurationibus et Palatinis officiis. aurigas Protogenen et Cordium primo in certamine curuli socios, post in omni vita et actu participes habuit. multos, quorum corpora placuerant, de scaena et Circo et arena in aulam traduxit. Hieroclem vero sic amavit ut eidem inguina oscularetur, quod dictum etiam inverecundum est, Floralia sacra se adserens celebrare. In virginem Vestalem incestum admisit. sacra populi Romani sublatis penetralibus profanavit. ignem perpetuum exstinguere voluit, nec Romanas tantum exstinguere voluit religiones, sed per orbem terrae, unum studens, ut Heliogabalus deus ubique coleretur, et in penum Vestae, quod solae virgines solique pontifices adeunt, inrupit, pollutus ipse omni contagione morum cum iis qui se polluerant. et penetrale sacrum est auferre conatus cumque seriam quasi veram rapuisset, quam ei virgo auferre, haec cum ita essent, signum tamen quod Palladium esse credebat abstulit et auro tinctum