Matris etiam deum sacra accepit et tauroboliatus est, ut typum eriperet et alia sacra quae penitus habentur condita, iactavit autem caput inter praecisos fanaticos et genitalia sibi devinxit et omnia fecit quae Galli facere solent, ablatumque sanctum in penetrale dei sui transtulit. Salambonem etiam omni planctu et iactation e Syriaci cultus exhibuit, omen sibi faciens inminentis exitii, omnes sane deos sui dei ministros esse aiebat, cum alios eius cubicularios appellaret, alios servos, alios diversarum rerum ministros. lapides qui divi dicuntur ex proprio templo, simulacrum Et Orestem quidem ferunt non unum simulacrum Dianae nec uno in loco posuisse sed multa in multis. posteaquam se apud Tria Flumina circa Hebrum ex responso purificavit, etiam Orestam condidit civitatem, quam saepe cruentari hominum sanguine necesse est. et Orestam quidem urbem Hadrianus suo nomini vindicari iussit eo tempore, quo furore coeperat laborare, ex responso, cum ei dictum esset ut in furiosi alicuius domum vel nomen inreperet. nam ex eo emollitam insaniam ferunt, per quam multos senatores occidi iusserat, quibus servatis Antoninus Pii nomen meruit, quod eos post ad senatum adduxit quos omnes iussu principis interfectos credebant.