Sed haec puer. egressus vero pueritiam seu patris monitis seu calliditate ingenii sive quod se Alexandro Magno Macedoni aequandum putabat, restrictior, gravior, vultu etiam truculentior factus est, prorsus ut eum quem puerum scierant multi esse non crederent. Alexandrum Magnum eiusque gesta in ore semper habuit. Tiberium et Sullam in conventu plerumque laudavit, patre superbior fuit; fratrem magna eius humilitate despexit, Post patris mortem in Castra Praetoria pergens apud milites conquestus est circumveniri se fratris insidiis, atque ita fratrem in Palatio fecit occidi, eius corpus statim cremari praecepit, dixit praeterea in Castris fratrem sibi venenum parasse, matri eum inreverentem fuisse; egitque publice iis gratias qui eum occiderunt. addidit denique his quasi pars militum apud Albam Getam occisum aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus clausisque portis diu imperator non admissus nisi delenitis animis, non solum querellis de Geta et criminationibus editis sed inormitate stipendii militibus, ut solet, placatis, atque inde Romam rediit. tunc sub veste senatoria loricam habens cum armatis militibus Curiam ingressus est. hos in medio inter subsellia duplici ordine conlocavit et sic verba fecit. questus est de fratris insidiis involute et incondite ad illius accusationem, sui vero excusationem.