vicem amori reddidisse fraterno, post hoc relegatis deportatisque reditum in patriam restituit. Inde ad praetorianos processit et in Castris mansit. altera die Capitolium petiit, eos quos occidere parabat adfabiliter est adlocutus Ciloni ad Palatium rediit, cum flentem matrem Getae vidisset aliasque mulieres post necem fratris, mulieres occidere conatus est, sed ob hoc retentus, ne augeretur fratris occisi crudelitas. Laetum ad mortem coegit misso a se veneno; ipse enim inter suasores Getae mortis primus fuerat, qui et primus interemptus est. ipse mortem eius saepissime flevit, multos, qui caedis eius conscii fuerant, interemit, item Post hoc fratrem patruelem Atrum, cui pridie partes de cena miserat, iussit occidi, qui cum se praecipitasset percussorum timore et ad uxorem crure fracto erepisset, tamen per ludibrium a est et occisus, occidit etiam Pompeianum, Marci nepotem, ex filia natum et ex Pompeiano, cui nupta fuerat Lucilla post mortem Veri imperatoris, quem et consulem bis fecerat et omnibus bellis praeposuerat, quae gravissima tunc fuerunt, et ita quidem