suam iter facere coactus est. bello Parthico industria sua promeritus in Britanniam translatus est ac retentus, post in Moesia rexit alam. deinde alimentis dividendis in Via Aemilia procuravit. inde classem Germanicam rexit, mater eum usque in Germaniam prosecuta sepulchrum stare nunc dicitur, inde ad ducenum sestertiorum stipendium translatus in Daciam suspectusque a Marco quorundam artibus est. in quo munere adprobatus lectus est in senatu. postea iterum re bene gesta prodita est factio, quae illi concinnata fuerat, Marcusque imperator, ut com- pensaret iniuriam, praetorium eum fecit et primae legioni regendae imposuit, statimque Raetias et Noricum ab hostibus vindicavit, ex quo eminente industria studio Marci imperatoris consul est designatus, exstat oratio apud Marium Maximum laudes eius continens et omnia vel quae fecit vel quae perpessus est. et praeter illam orationem, quam longum fuit conectere, saepissime Pertinax a Marco et in contione militari et in senatu laudatus est, doluitque palam Marcus, quod senator esset et praetorii fieri a se non posset. Cassiano motu composito e Syria ad Danuvii tutelam profectus est atque inde Moesiae utriusque, mox Daciae regimen accepit, bene gestis his provinciis Syriam meruit.