Integre se usque ad Syriae regimen Pertinax tenuit, post excessum vero Marci pecuniae studuit; quare etiam dictis popularibus lacessitus. curiam Romanam post quattuor provincias consulares, quia consulatum absens gesserat, iam dives ingressus est, cum eam senator antea non vidisset, iussus est praeterea statim a Perenni in Liguriam secedere in villam paternam; nam pater eius tabernam coactiliariam Liguria exercuerat, sed posteaquam in Liguriam venit, multis agris coemptis tabernam paternam manente forma priore infinitis aedificiis circumdedit, fuitque illic per triennium et mercatus est per suos servos. Occiso sane Perenni Commodus Pertinaci satisfecit eumque petiit litteris, profectusque milites ab omni seditione deterruit, cum illi quemcumque imperatorem vellent habere et ipsum specialiter Pertinacem. tunc Pertinax malevolentiae notam subiit, quod dictus est insimulasse apud Commodum adfectati imperii Antistium Burrum et Arrium Antoninum. et seditiones quidem contra se ipse certe inter occisos relictus, quam quidem rem idem Pertinax acerrime vindicavit, denique postea veniam legationis petiit, dicens sibi ob defensam disciplinam