imperatorem appellaverunt. ipse autem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et post vituperationem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit gratias senatui et praecipue Laeto, praefecto praetorii, quo auctore et Commodus interemptus et ipse imperator est factus. Sed cum Laeto gratias egisset Pertinax, Falco consul dixit: Qualis imperator es futurus, hinc intellegimus, quod Laetum et Marciam, scelerum Commodi, post te videmus. cui Pertinax respondit: Iuvenis es consul nec parendi scis necessitates, paruerunt, eadem die qua Augustus est appellatus, et Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellata, iis horis quibus ille in Capitolium vota solvebat. primus sane omnium ea die qua Augustus est appellatus, etiam patris patriae nomen recepit nec non Ad Palatium ergo Pertinax profectus, quod tunc vacuum erat, quia Commodus in Vectilianis occisus est, petenti signum prima die tribuno dedit militemus, exprobrans utique segnitiem temporum superiorum, quod quidem etiam ante in omnibus ducatibus