dederat, exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque de imperatore mutando cogitarunt. ea die etiam ad convivium magistratus et proceres senatus rogavit, quam consuetudinem Commodus praetermiserat, sane iam timebatur autem militia sub sene imperatore, denique tertium nonarum diem votis ipsis milites Triarium Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castra voluerunt, ut eum rebus Romanis imponerent. sed ille nudus fugit atque ad Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit. Timore sane Pertinax coactus omnia quae Commodus militibus et veteranis dederat confirmavit, suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam sponte inierat, quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando, revocavit etiam eos qui deportati fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta qui occisi fuerant. filium eius senatus Caesarem appellavit, sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit et de filio dixit: cum meruerit. et cum Commodus adlectionibus innumeris praetorias miscuisset, senatus consultum Pertinax fecit iussitque eos, qui praeturas non gessissent sed adlectione accepissent, post eos esse qui vere praetores fuissent. sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit.