ingens fuit, militibus donativo dedit, a libertis etiam ea exegit quibus Commodo vendente ditati fuerant. auctio sane rerum Commodi in his insignior fuit: vestis subtegmine serico aureis filis insigni opere, atque castrenses. et cuculli.Bardaici et toga armaque gladiatoria gemmis auroque composita, et machaeras Herculaneas et torques gladiatorias vasaque de luto atque etiam phallovitrobuli hominibus ac leviginandis. nec non vehicula arte fabricae nova perplexis divisisque rotarum orbi- bus nunc ad spiritus opportunitatem per vertiginem; et alia iter metientia horasque monstrantia et cetera vitiis eius convenientia. Reddidit praeterea dominis eos qui se ex privatis domibus in aulam contulerant, convivium imperatorium ex immenso ad certum revocavit modum. sumptus etiam omnes Commodi recidit. omnium continentia vilitas nata est. nam imperatorium sumptum pulsis non necessariis ad soliti dimidium