census retractari iussit, delatores convictos 1 graviter puniri iussit et tamen mollius quam priores imperatores, unicuique dignitati, si delationis crimen incurreret, poenam statuens, legem sane tulit, ut testamenta priora non prius essent inrita quam alia perfecta essent, neve ob hoc fiscus aliquando succederet. ipseque professus est nullius se aditurum Satius atque dedecorum vestigia pervenire. donativa et congiaria, quae Commodus promiserat, solvit, annonae consultissime providit, et cum tantam penuriam fuerat, denique aggressus eum Lollianus Gentianus consularis, quod contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit. Auctionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi iuberet, exceptis iis qui per vim Palatio videbantur inserti. et de iis quos vendi iussit multi postea reducti ad ministerium oblectarunt senem, qui senatorium dignitatem pervenerunt, scurras turpissimorum nominum dedecora praeferentes ac vendidit. cuius nundinationis pecuniam, quae