quos Severus animadvertit, multis interim varie gestis in Gallia primo apud Tinurtium contra Albinum felicissirne pugnavit Severus. cum quidem ingens periculum equi casu adiit, deligeretur. eo tempore lectis actis quae de Clodio Celsino laudando, qui Hadrumetinus et adfinis Albini erat, facta sunt, iratus senatui Severus, quasi hoc Albino senatus praestitisset, Commodum inter divos referendum esse censuit, quasi hoc genere se de senatu posset ulcisci, primusque inter milites divum Commodum pronuntiavit idque ad senatum scripsit addita oratione victoriae, senatorum deinde qui in bello erant interempti cadavera dissipari iussit. deinde Albini corpore adlato paene seminecis caput abscidi iussit Romamque deferri idque litteris prosecutus est. victus est Albinus die XI kal. Martias. Reliquum autem cadaver eius ante domum propriam exponi ac diu videri iussit, equum praeterea ipse residens supra cadaver Albini egit expavescentemque admonuit et effrenatum ut audacter protereret. addunt alii quod idem cadaver in Rhodanum abici praecepit, simul etiam uxoris liberorumque eius.