Redeunti sane Romam post bellum civile Nigri aliud bellum civile Clodii Albini nuntiatum est, qui rebellavit in Gallia, quare postea occisi sunt filii Nigri vel rescripserunt, et cum iret contra Albinum, in itinere apud Viminacium filium suum maiorem Bassianum adposito Aurelii Antonini nomine Caesarem appellavit, ut fratrem suum Getam ab spe imperii, quam ille conceperat, summoveret. et nomen quidem Antonini idcirco filio adposuit, quod somniaverat Antoninum sibi successurum. unde Getam etiam quidam Antoninum putant dictum, ut et ipse succederet in imperio, aliqui putant idcirco illum Antoninum appellatum, quod Severus ipse in Marci familiam transire voluerit. Et primo quidem ab Albinianis Severi duces victi sunt. tunc sollicitus cum consuleret, a Pannoniacis auguribus comperit se victorem futurum, adversarium vero nec in potestatem venturum neque evasurum sed iuxta aquam esse periturum.