Aestate igitur iam exeunte Parthiam ingressus Ctesiphontem pulso rege pervenit et cepit hiemali prope tempore, quod in illis regionibus melius per hiemem bella tractantur, cum herbarum contraherent. quare cum obsistentibus Parthis, fluente quoque per insuetudinem cibi alvo militum, longius ire non posset, tamen perstitit et oppidum cepit et regem fugavit et plurimos interemit et Parthicum nomen meruit, ob hoc Bassianum Antoninum, qui Caesar appellatus iam fuerat, annum XIII agentem participem imperii dixerunt milites. Getam quoque, minorem filium. Caesarem dixerunt, eundem Antoninum, ut plerique in litteras tradunt, appellantes. harum appellationum causa donativum militibus largissimum dedit, concessa omni praeda oppidi Parthici, quod milites quaerebant, inde in Syriam rediit victor, et Parthicum deferentibus sibi patribus triumphum idcirco recusavit, quod consistere in curru adfectus articulari morbo non posset, filio sane concessit, ut triumpharet; cui senatus Iudaicum triumphum decreverat, idciro quod et in Syria res bene gestae fuerant a Severo. Dein cum Antiochiam transisset, data virili toga filio maiori secum eum consulem designavit, et statim in Syria consulatum inierunt, post hoc dato stipendio