cumulatiore militibus Alexandriam petiit, in itinere Palaestinis plurima iura fundavit. Iudaeos fieri sub gravi poena vetuit, idem etiam de Christianis sanxit. deinde Alexandrinis ius buleutarum dedit, qui sine publico consilio ita ut sub regibus ante vivebant, uno iudice contenti, quem Caesar dedisset, multa praeterea his iura mutavit, iucundam sibi peregrinationem hanc propter religionem dei Serapidis et propter rerum antiquarum cognitionem et propter novitatem animalium vel locorum fuisse Severus ipse postea semper ostendit, nam et Memphim et Memnonen et pyramides et labyrinthum diligenter inspexit. Et quoniam longum est minora persequi, huius magnifica illa: quod victo et occiso Iuliano praetorianas cohortes exauctoravit, Pertinacem contra voluntatem militum in deos rettulit, Salvii decreta iussit aboleri; quod non obtinuit, denique cognomentum Pertinacis non tam ex sua voluntate quam ex morum parsimonia videtur habuisse, nam et infinita multorum caede crudelior habitus et, cum quidam ex hostibus eidem se suppliciter obtulisset atque dixisset illi quid facturus esses? , non emollitus fuit praeterea delendarum cupidus factionum. prope