Periit Eboraci in Britannia, subactis gentibus quae Britanniae videbantur infestae, anno imperii XVIII, morbo gravissimo exstinctum iam senex, reliquit filios duos, Antoninum Bassianum et Getam, cui et ipsi in honorem Marci Antonini nomen imposuit. inlatus sepulchro Marci Antonini, quem ex omnibus imperatoribus tantum coluit, ut et Commodum in divos referret et Antonini nomen omnibus deinceps quasi Augusti adscribendum putaret, ipse a senatu agentibus liberis, qui ei funus amplissimum exhibuerant, inter divos est relatus. Opera publica praecipua eius exstant Septizonium et Thermae Severianae. eiusdemque etiam Septimianae Iudicium de eo post mortem magnum omnium fuit, maxime quod diu nec a filiis eius boni aliquid rei publicae venit, et postea invadentibus multis rem publicam res Romana praedonibus direptui fuit. Hic tam exiguis vestibus usus est ut vix et tunica eius aliquid purpurae haberet, cum hirta chlamyde umeros velaret. cibi parcissimus, leguminis patrii avidus, vini aliquando cupidus, carnis frequenter ignarus, ipse decorus, ingens, promissa barba, cano capite et crispo, vultu reverend us, canorus voce, sed Atrum quiddam usque ad senectutem sonans, ac multum post mortem amatus vel invidia deposita vel crudelitatis metu.