a nullo congressu digressus nisi victor. Persarum regem Abgarum subegit. Arabas in dicionem accepit. Adiabenos in tributarios coegit. Britanniam, quod maximum eius imperii decus est, muro per transversam insulam ducto utrimque ad finem Oceani munivit. unde etiam Britannici nomen accepit. Tripolim, unde oriundus erat, contusis bellicosissimis gentibus securissimam reddidit, ac populo Romano diurnum oleum gratuitum et fecundissimum in aeternum donavit. Idem cum implacabilis delictis fuit, tum ad erigendos industrios quosque iudicii singularis. philosophiae ac dicendi studiis satis deditus, doctrinae quoque nimis cupidus, latronum ubique hostis, vitam suam privatam publicamque ipse composuit ad fidem, solum tamen vitium crudelitatis excusans. de hoc senatus ita iudicavit, illum aut nasci non debuisse aut mori, quod et nimis crudelis et nimis utilis rei publicae videretur, domi tamen minus cautus, qui uxorem Iuliam famosam adulteriis tenuit, ream etiam coniurationis. idem, cum pedibus aeger bellum moraretur, idque milites anxie ferrent eiusque filium Bassianum, qui una erat, Augustum fecissent, tolli se atque in tribunal ferri iussit, adesse deinde omnes tribunos centuriones duces et cohortes quibus auctoribus id acciderat, sisti deinde filium, qui Augusti nomen acceperat, cumque animadverti in omnes auctores facti praeter filium iuberet rogareturque Tandem sentitis caput imperare, non pedes. huius dictum est, cum eum ex humili per litterarum et militiae officia ad imperium plurimis gradibus fortuna duxisset: Omnia, inquit, fui et nihil expedit.