Sunt per plurimas civitates opera eius insignia, magnum vero illud in vita eius, quod Romae omnes aedes publicas, quae vitio temporum labebantur, instauravit nusquam prope suo nomine adscripto, servatis tamen ubique titulis conditorum, moriens septem annorum canonem, ita ut cotidiana septuaginta quinque milia modium expendi possent, reliquit; olei vero tantum, ut per quinquennium non solum urbis usibus, sed et totius Italiae, quae oleo eget, sufficeret. Ultima verba eius dicuntur haec fuisse: Turbatam rem publicam ubique accepi, pacatam etiam Britannis relinquo, senex et pedibus aeger firmum imperium Antemnis meis relinquens, si boni erunt, imbecillum, si mali, iussit deinde signum tribuno dari laboremus, quia Pertinax, quando in imperium adscitus est, signum dederat militemus. Fortunam deinde regiam, quae comitari principes et in cubiculis poni solebat, geminare statuerat, ut sacratissimum simulacrum utrique relinqueret filiorum; sed cum videret se perurgueri sub hora mortis, iussisse fertur ut alternis diebus apud filios imperatores in cubiculis Fortuna poneretur, quod Bassianus prius contempsit quam faceret parricidium.