Corpus eius a Britannia Romam usque cum magna provincialium reverentia susceptum est; quamvis aliqui urnulam auream tantum fuisse dicant Severi reliquias continentem eandemque Antoninorum sepulchro inlatam, cum Septimius illic ubi vita functus est esset incensus. Cum Septizonium nisi absente eo per quod etiam post Alexander cum vellet facere, ab haruspicibus dicitur esse prohibitus, cum hoc sciscitans non litasset.