his auditis ad senatum Severus quasi confectis rebus litteras misit, dein conflixit eum Nigro eumque apud Cyzicum interemit caputque eius pilo circumtulit. filios Nigri post hoc, quos suorum liberorum cultu habuerat, in exsilium cum matre misit. Litteras ad senatum de victoria dedit, neque quemquam senatorum qui Nigri partium fuerant praeter unum supplicio adfecit. Antiochensibus iratior fuit, quod et administrantem se in oriente riserant et Nigrum etiam victu fuerunt, in multos saeve senatorium, qui Nigrum fuerant secuti, multas etiam civitates eiusdem partis iniuriis adfecit et damnis, eos senatores occidit qui cum Nigro militaverant ducum vel tribunorum nomine. Deinde circa Arabiam plura gessit, Parthis etiam in dicionem redactis nec non etiam Adiabenis, qui quidem omnes cum Pescennio senserant, atque ob hoc reversus triumpho delato appellatus est Arabicus Adiabenicus Parthicus. sed triumphum respuit, ne videretur de civili triumphare victoria, excusavit et Parthicum nomen, ne Parthos lacesseret.