Horum statuae fuerunt Interamnae duae pedum tricenum e marmore, quod illic eorum cenotaphia constituta sunt in solo proprio; sed deiectae fulmine ita contritae sunt ut membratim iaceant dissipatae. quo tempore responsum est ab haruspicibus quandocumque ex eorum familia imperatorem Romanum futurum seu per feminam seu per virum, qui det iudices Parthis ac Persis, qui Francos et Alamannos sub Romanis legibus habeat, qui per omnem Africam barbarum non relinquat, qui Taprobanis praesidem imponat, qui ad Iuvernam viginti et sine herede moriturus, futurum autem eum dixerunt a die fulminis praecipitati statuisque confractis post talis possit historia, ego tamen haec idcirco inserenda volumini credidi ne quis me legens legisse non crederet.