Tacitus congiarium populo Romano intra sex menses vix dedit, imago eius posita est in Quintiliorum, in una tabula quinquiplex, in qua semel togatus, semel chlamydatus, semel armatus, semel palliatus, semel venatorio habitu, de qua quidem epigrammatarius ita allusit ut diceret: Non agnosco senem armatum, non chlamydatum inter cetera, sed agnosco togatum. et Floriani liberi et Taciti multi exstiterunt, quorum sunt posteri, credo, millesimum annum exspectantes, in quos multa epigrammata scripta sunt, pollicentes. haec sunt quae de vita Taciti atque Floriani digna memoratu comperisse me memini. Nunc nobis adgrediendus est Probus, vir domi forisque conspicuus, vir Aureliano, Traiano, Hadriano, Antoninis, Alexandro Claudioque praeferendus, quia dictum est dignum esse fuisset, orbis terrae barbaros non haberet, haec ego in aliorum vita de Probo credidi praelibanda, ne dies, hora, momentum aliquid sibi vindicaret in me necessitate fatali ac Probo indicto deperirem. nunc quoniam interim meo studio satisfeci, claudam istud volumen,