Privatae autem epistulae haec fuerunt: Autronio Iusto patri Autronius Tiberianus salutem, nunc te, pater sancte, interesse decuit senatui amplissimo, nunc sententiam dicere, cum tantum auctoritas amplissimi ordinis creverit ut reversa in antiquum statum re imperatores, nos denique nuncupemus Augustos. fac igitur ut convalescas, Curiae interfuturus antiquae, nos recepimus ius proconsulare, redierunt ad praefectum urbi appellationes omnium potestatum et omnium dignitatem. Item alia: Claudius Sapilianus Cereio Maeciano patruo salutem. obtinuimus, gratias exercitui Romano et vere Romano; reddidit nobis quam semper habuimus potestatem. abice Baianos Puteolanosque secessus, da te urbi, da te Curiae, floret Roma, floret tota res publica, imperatores damus, principes facimus; possumus et prohibere qui coepimus facere, dictum sapienti sat est. Longum est omnes epistulas conectere quas repperi, quas legi. tantum illud dico, senatores omnes ea esse laetitia elatos ut in domibus suis omnes albas hostias caederent, imagines frequenter aperirent,