Et quoniam me promisi aliquas epistulas esse positurum, quae creato Tacito principe gaudia senatus ostenderent, his additis finem scribendi faciam. Epistulae publicae: Senatus amplissimus curiae Carthaginiensi salutem dicit, quod bonum, faustum, felix salutareque sit rei publicae orbique Romano, dandi ius imperii, appellandi principis, nuncupandi Augusti ad nos revertit. ad nos igitur referte quae magna sunt. omnis provocatio praefecti et ab ordinariis iudicibus emerserit. in quo quidem etiam vestram in antiquum statum redisse credimus dignitatem, si quidem primus hic ordo est, qui recipiendo vim suam ius suum ceteris servat. Alia epistula: Senatus amplissimus curiae Trevirorum, ut estis liberi et semper fuistis, laetari vos credimus, creandi principis iudicium ad senatum rediit, simul etiam praefecturae urbanae appellatio universa decreta est. Eodem modo scriptum est Antiochensibus, Aquileiensibus, Mediolanensibus, Alexandrinis, Thessalonicensibus, Corinthiis et Atheniensibus.