Nicomachus, in haec verba disseruit: Semper quidem, patres conscripti, recte atque prudenter rei publicae magnificus hic ordo consuluit, neque a quoquam orbis terrae populo solidior umquam exspectata sapientia est. attamen nulla umquam neque gravior neque prudentior in hoc sacrario dicta sententia est. seniorem principem fecimus et virum qui omnibus quasi pater consulat. nihil ab hoc inmaturum, nihil praeproperum, nihil asperum formidandum est. omnia seria, cuncta gravia, et quasi ipsa res publica iubeat, auguranda sunt. scit enim qualem sibi principem semper optaverit nec potest enimvero si recolere velitis vetusta illa prodigia, Nerones dico et Heliogabalos et Commodos, seu potius semper Incommodos, certe non hominum magis vitia illa quam aetatum fuerunt, di avertant principes pueros et patres patriae dici impuberes et quibus ad subscribendum magistri litterarii manus teneant, quos ad consulatus dandos dulcia et circuli et quaecumque voluptas puerilis invitet, quae (malum) ratio est habere imperatorem, qui famam curare non noverit, qui quid sit res publica nesciat, nutritorem timeat, respiciat ad nutricem, virgarum non norit. sed quo tolerantibus exstiterunt. gratias igitur dis inmortalibus ago atque habeo, et quidem pro universa re publica, teque, Tacite Auguste, convenio, petens, obsecrans ac libere pro communi patria et ut colonos tuos, ut servos tuos relinquas, quare circumspice, imitare Nervas, Traianos, Hadrianos. ingens est gloria morientis principis rem publicam magis amare quam filios.