Hac oratione et Tacitus ipse vehementer est motus, et totus senatorius ordo concussus, statimque adclamatum est, Omnes, omnes. Inde itum ad Campum M artium, ubi comitiale tribunal ascendit, ibi anus sic locutus est: Vos, sanctissimi milites et sacratissimi vos Quirites, habetis principem, quem de sententia omnium exercituum senatus elegit, Tacitum dico, augustissimum virum, ut qui hactenus sententiis suis rem publicam, nunc adiuvet adclamatum est a populo, " Felicissime Tacite Auguste, di te servent, " et reliqua quae solent dici. Hoc loco tacendum non est plerosque in litteras rettulisse Tacitum absentem et in Campania positum principem nuncupatum; verum est, nec dissimulare possum, nam cum rumor emersisset illum imperatorem esse faciendum, discessit atque in Baiano duobus mensibus fuit. sed inde deductus huic senatus consulto interfuit, quasi vere privatus et qui vere recusaret