Proculo patria Albingauni fuere, positi in Alpibus Maritimis, domi nobilis sed maioribus latrocinantibus atque adeo pecore ac servis et iis rebus quas abduxerant satis dives, fertur denique eo tempore quo sumpsit imperium duo milia servorum suorum armasse, huic uxor virago, quae illum in hanc praecipitavit dementiam, nomine Samso, quod ei postea inditum est, nam antea Vituriga nominata est. filius Herennianus, quem et ipsum, si quinquennium implesset, ita enim loquebatur, dicasset imperio, homo, quod negari non potest, idemque fortissimus, ipse quoque latrociniis adsuetus, qui tamen armatam semper egerit vitam, nam et multis legionibus tribunus praefuit et fortia edidit facta, et quoniam minima quaeque iucunda sunt atque habent aliquid gratiae cum leguntur, tacendum non est quod et ipse gloriatur in quadam sua epistula, quam ipsam melius est ponere quam de ea plurimum dicere: Proculus Maeciano adfini salutem dicit, centum ex Sarmatia virgines cepi, ex his una nocte decem inivi; omnes tamen, quod in me erat, mulieres intra dies quindecim reddidi. Gloriatur, ut vides, rem ineptam et satis libidino- sam atque inter fortes se haberi credit, si criminum densitate concallescat.