Hic tamen cum etiam post honores militares se alium repperisse me scio. nam cum in quodam convivio ad latrunculos luderetur, atque ipse decies imperator exisset, quidam non ignobilis scurra " Ave" inquit " Auguste, " adlataque lana purpurea umeris eius vinxit eumque adoravit; timor inde consciorum atque inde iam exercitus temptatio et imperii, non nihilum tamen Gallis profuit, nam Alamannos, qui tunc adhuc Germani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit, numquam aliter quam latrocinandi pugnans modo. hunc tamen Probus fugatum usque ad ultimas terras et cupientem in Francorum auxilium venire, a quibus originem se trahere ipse dicebat, ipsis prodentibus Francis, quibus familiare est ridendo fidem frangere, vicit et interemit. posteri eius etiam nunc apud Albingaunos agunt, qui ioco solent dicere sibi non placere esse vel principes vel latrones. Haec digna memoratu de Proculo didicisse me memini, veniamus ad Bonosum, de quo multo minora condidi.